

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 26
Discerpens.[ID.]Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait,discerpens,idem est quod Lucas:cum projecisset eum in medium.Quod vero addidit,nihilque nocuit:intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt daemones amputatis vel avulsis aliquibus membris.[ID.]Virum a daemonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiae fervore per continentiae praecepta frenatam.